Magnuss es, domine, et laudabilis valde: magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitem suam, circumferens testimonium peccati sui et testimonium, quia superbis resistis: et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae.tu excitas, ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere, utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro alio potest invocare nesciens. an potius invocaris, ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum. quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te, et invocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui tui.
Quis mihi dabit adquiescere in te? quis dabit mihi, ut venias in cor meum et
inebries illud, ut obliviscar mala mea et unum bonum meum amplectar, te? quid
mihi es? miserere, ut loquar. quid tibi sum ipses
Sed tamen sine me loqui apud misericordiam tuam, me terram et cinerem,sine
tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisormeus, cui
loquor. et tu fortasse inrides me, sed conversus misereberismei. quid enim est
quod volo dicere, domine, nisi quia nescio
Missouri University of Science and Technology | 1870 Miner Circle, Rolla, MO 65409 | 573-341-4111 | 1-800-522-0938
©2008 Curators of the University of Missouri | UM System | Diversity and Inclusion | Accreditation
| Title IX |
Mission · DMCA · Disability Resources · Contact S&T · Missouri S&T is an equal opportunity/access/affirmative action/pro-disabled and veteran employer